Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Claranum,condiscipulum meum, vidi post multos annos. Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui venit.

Errare mihi visus est, qui dixit

  1. gratior et pulchro veniens e [*](The Vergil MSS. give in.) corpore virtus.
Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter [*](consecrat aliter Haase; consecraliter MSS.) certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.

Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura

v2.p.4
generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.

Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.

Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.