Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi; pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici,

v1.p.452
quomodo scalprum, quomodo lima; sine his procedere ars non potest. Non tamen hae partes artis aut causae sunt. "

Propositum," inquit, "artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est." Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superveniens. Hae autem innumerabiles sunt; nos de causa generali quaerimus. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse. Multum enim interest inter opus et causam operis.

Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube. "Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?" Ego quidem ut potiora [*](ut potiora Hense; peiora or priora MSS.) illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.

Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo. Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et

v1.p.454
a terrenis ad divina dimisit. Haec libertas eius est, haec evagatio; subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.