Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo huic meditandum est ? Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.

Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.

Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid, [*](aliquid editors; aliquis MSS.) cuius sit incommodum.

Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam,

v1.p.252
ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi; desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.

Sed postea diligentius docebo omnia, quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium; videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abît, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, [*](cecidit MSS.; Hense would read cecidit, sed.) referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit; pars caeli levatur assidue, pars mergitur.

Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec [*](Hense, following Madvig, would delete nec. not concern either the living or the dead; for to the living it has no existence, and the dead do not themselves exist." Lucretius uses this argument, concluding it with (iii. 830): Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum.) pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. VALE.