Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, promisisti virum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam

v1.p.254
et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti verba sunt:

" Uri, vinciri ferroque necari." Ab illis, qui manus harenae locant et edunt ac bibunt, quae per sanguinem reddant, cavetur, ut ista vel inviti patiantur; a te, ut volens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare; tu neque summittes nec vitam rogabis. Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare ? Sine missione nascimur.

" Quomodo ergo," inquis, " me expediam ?" Effugere non potes necessitates, potes vincere.

  1. Fit via vi. [*](vi, omitted from the Seneca MSS., supplied from Vergil.)
Et hanc tibi viam [*](viam pPb; unam L viam una Gertz.) dabit philosophia. Ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber. Hoc contingere aliter non potest.

Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis. Vade certo gradu; si vis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges si ratio te rexerit. Ab illa disces, quid

v1.p.256
et quemadmodum adgredi debeas; non incides rebus.

Neminem mihi dabis, qui sciat, quomodo quod vult, coeperit velle; non consilio adductus illo, sed inpetu inpactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire, sed ferri et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere: " Huc ego quemadmodum veni?" VALE.