Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Felicem vocabant; quid ergo ? Erat ? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in

v1.p.248
dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa [*](ipsa MSS.; ista Jugis, perhaps rightly.) tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.

Hoc est discendi tempus. " Quid ergo ? Aliquod est, quo non sit discendum ? " Minime. Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.

Denique nihil illi iam liberi est; spopondit. Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore; ille quod debet, sola potest voluntate persolvi.

In mores fortuna ius non habet. Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt. Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas

v1.p.250
eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.

Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat.