Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt. " Lucet: somni tempus est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux propius accedit; tempus est cenae. Non oportet id facere, quod populus. Res sordida est trita ac vulgari via vivere. Dies publicus relinquatur: proprium [*](proprium later MSS.; proprius or propius BAp.) nobis ac peculiare mane fiat."

Isti vero mihi defunctorum loco sunt. Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et vivunt ? Hanc vitam agere eodem

v3.p.418
tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."

Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus et occasus libentissime inserebat. Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: " Numquam possum liberalius agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum."

Cum hos versus recitasset:

  1. Incipit ardentes Phoebus producere flammas,
  2. Spargere se [*](se later MSS.; om. BA.) rubicunda dies, iam tristis hirundo
  3. Argutis reditura cibos inmittere [*](inmittere later MSS.; mittere BAp.) nidis
  4. Incipit et molli partitos ore ministrat,
Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit: " incipit Buta dormire." Deinde cum subinde recitasset: