Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

  1. Iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
  2. Iam dare sopitis nox pigra silentia terris
  3. Incipit,
idem Varus inquit: " Quid dicis ? Iam nox est ? Ibo et Butam salutabo." Nihil erat notius hac eius vita in contrarium circumacta; quam, ut dixi, multi
v3.p.420
eodem tempore egerunt.

Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, [*](solitum later MSS.; oblitum BAp.) et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum. Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt; nam si tacetur, perdere se putant operam. Itaque male habent, quotiens faciunt [*](male habent quociens faciunt later MSS. and cod. Harl.; aliquotiens faciunt BAp.) quod excidat fama.

Multi bona comedunt, multi amicas habent. Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.

Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini. Is erat ex hac turba lucifugarum. " Audio," inquit, " circa horam tertiam noctis flagellorum sonum. Quaero, quid faciat; dicitur rationes accipere. Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum; quaero, quid sit; dicitur vocem exercere. Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit; gestari dicitur.

Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur. Quaero, quid sit; dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse. Excedebat,"

v3.p.422
inquit, " huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat; nihil consumebat nisi noctem. Itaque credendo dicentibus illum quibusdam avarum et sordidum vos," inquit, " illum et lychnobium dicetis."