Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi ? Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt. Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.

Non videntur tibi contra naturam vivere qui ieiuni [*](qui ieiuni Pinc. and cod. Harl.; ieiuni BAp.) bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt ? Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant. Post prandium aut cenam bibere vulgare est; hoc patres familiae rustici faciunt et verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos; illa ebrietas iuvat, quae in vacuum venit.

Non videntur tibi contra naturam vivere qui commutant cum feminis vestem ? Non vivunt

v3.p.416
contra naturam qui spectant, ut pueritia splendeat tempore alieno? Quid fieri crudelius vel miserius potest ? Numquam vir erit, ut diu virum pati possit ? Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?

Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, [*](bruma lilium Pinc.; brumalium Bap.) florem vernum, exprimunt [*](exprimunt later MSS.; primaint BA; primunt p.) ? Non vivunt contra naturam [*](contra naturam later MSS.; conaturam Bap.) qui pomaria in summis turribus serunt ? Quorum silvae in tectis domuum ac fastigiis nutant, [*](nutant later MSS.; mutant Bap.) inde ortis radicibus quo inprobe cacumina egissent ? Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non [*](non add. later MSS.) videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?