Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates; varia sunt, innumerabiles habent facies, comprendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit. Idem moribus evenit; naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; his distorti plurimum et omnibus et inter se dissident.

Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium. Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se [*](se add. Hense.) volunt separare etiam temporum dispositione. [*](dispositione Muretus; dispositiones MSS.) Nolunt solita peccare, [*](peccare Erasmus; spectare MSS.) quibus peccandi praemium infamia est. Hanc petunt omnes isti, qui, ut ita dicam, retro [*](retro Pincianus; recto MSS.) vivunt.

Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus. VALE.

v3.p.424

Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias, [*](After excipias, quod dei. by Buecheler.) indignandum nihil nisi [*](nisi later MSS.; om. BA.) ipse indignando adstruas.