Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit; quid mihi futurum est, si tam putria sunt

v1.p.66
aetatis meae saxa ?

Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. " Apparet," inquam, " has platanos neglegi; nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret, si quis has circumfoderet, si inrigaret." Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.

Conversus ad ianuam " Quis est iste ? " inquam, " iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es ? Quid te delectavit alienum mortuum tollere ? " At ille "Non cognoscis me ?" inquit. " Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum." "Perfecte," inquam, "iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est ? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt."

Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea, quocumque adverteram, apparuit. Conplectamur illam et amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.

Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et

v1.p.68
illam quoque in extrema tegula [*](tegula MSS., retained by Hense; regula, "horizon-line," Summers; specula, " summit," Madvig.) stantem iudico habere suas voluptates. Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse ! "