Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.

Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.

Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem [*](et quidem Erasmus; equidem MSS.) utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: "Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante

v1.p.64
vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus."

Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit. Custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem habeat animus, quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat! O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus.

Elige itaque Catonem. Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. VALE.