Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Molestum est," inquis, " mortem ante oculos habere." Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni. Non enim citamur ex censu. Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est.

Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus. Est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat; hic pertinet a natali ad diem extremum. Est alter, qui annos adulescentiae cludit. [*](cludit C. Brakman; excludit MSS.) Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit. Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur. Mensis artiore praecingitur circulo. Angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.

Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, " Unus," inquit, " dies par omni est." Hoc alius aliter excepit. [*](excepit MSS.; cepit Hense.) Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et

v1.p.70
noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, [*](et in aeternum dies vices plures facit istas non alias contractior Capps; et in alternos mundi vices plura facit ista non alias contractior MSS.; non alia alius contractior etc. Hense.) alias productior.

Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.

Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίωται.

Nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus:

  1. Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi.
Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat. Quisquis dixit " vixi," cotidie ad lucrum surgit.

Sed iam debeo epistulam includere. " Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?" Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi ? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam ? " Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est." Quidni nulla sit ? Patent undique ad libertatem

v1.p.72
viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet. "