Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt ? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.

Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae quod est corpus ? "Animus." Quid? Fortitudinis quod est corpus ? " Idem animus." Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.

" Sed idem animus," inquit, " iustitiae habitum induit [*](induit later MSS.; inbuit BA.) et fortitudinis et temperantiae." Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere ?

v3.p.290

Denique nullum animal pars est alterius animalis. Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.

Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum. Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt. Ergo non sunt animalia.