Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nullum non animal per se agit. virtus autem per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora. [*](aut pecora later MSS.; om. BA.) virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia.

Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio, dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam. Oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in

v3.p.292
virtute non est.

Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur " oportet me ambulare " ? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi. Nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est. virtus si animal est, rationale est.

Rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal ? Est. Hoc nostri fatentur.

Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo et [*](et later MSS.; ut BA.) patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est [*](frugaliter (bene) cenare bonum est Hense and later MSS.; om. BA.) ; ita et tacere et cenare animal est.

Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.