De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere : " Quid sibi voluit providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit ?"

Illi putas hoc datum ? Patri eius datum est et fratri. " Quare C[*]( C. added by Muretus. ) Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset ? " Quid ergo ? Tu hoc illi datum existimas ? Patri eius Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid ?

Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat ? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.

Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem : " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo ! " Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ?