De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.

Idem facere[*]( idem facere added by Madvig. ) deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est ; nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.

" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ; referri gratia illi tam longo spatio non potuit ; in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.

Hic corpore deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus ; iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque excelsissimis debentur, ponam ; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.