De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in

petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis praetulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?

Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?

Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus ; quomodo illae id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic magnos viros genuit : dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit.

Hic egregiis maioribus ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.