De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare verearis ; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia est ; in medio intervallo huius et alterius caeli desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri curiosus.

Atqui hunc vis videri colere non aliter quam parentem grato, ut opinor, animo ; aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?

" Propter maiestatem," inquis, " eius

eximiam ac singularem naturam." Ut concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio inductus, nulla spe ; est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse ? Huius virtutis materia tam late patet quam vita.

" Sed inest," inquit, " huic bono etiam utilitas aliqua." Cui enim virtuti non inest ? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse ; ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus quid sequitur ?

Ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet ? Quid ergo ? Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?

Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit. Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet : si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.