De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire : optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere

quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.

Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.

Fac nos singulos, quid sumus ? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis[*]( cutis added by Madvig. ) cingit ; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas deus[*]( deus added by Haase. ) res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.

Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc[*]( hoc O : haec M, Hosius. )

morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ; hoc[*]( hoc O: haec M, Hosius. ) fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare.

Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.