De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi ? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit ; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet ; hic intra conscientiam elusus est.

Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra desideras, non ipse deest.

Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim ; saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit ; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat.

Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum

alium quam se testem. Immo amplius adiciam :

est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.

Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit. " Habeo," inquit, " quod volui, quod petii ; nec paenitet nec paenitebit nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat : ' Quid mihi volui ? Quid nunc mihi prodest bona voluntas ? ' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne ; qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.