De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.

Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.

Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?

Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus est.

Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ? Nullus ingrato ; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.

Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ; placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?

Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ; nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.