Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. vel poena; quae iam sera damnatam premet
  2. diu nocentem, tolle consilium ac preces
  3. et imperata perage: devectam rate
  4. procul in remotum litus interimi iube,
  5. tandem ut residat pectoris nostri timor.
Chorus Octavia
  1. O funestus multis populi
  2. dirusque favor,
  3. qui cum flatu vela secundo
  4. ratis implevit vexitque procul,
  5. languidus idem
  6. deserit alto saevoque mari.
  7. flevit Gracchos miseranda parens,
  8. perdidit ingens quos plebis amor
  9. nimbisque favor genere illustres,
  10. pietate fide lingua claros,
  11. pectore fortes, legibus acres.
  12. te quoque, Livi, simili leto
  13. Fortuna dedit,
  14. quem neque fasces texere suae
  15. nec tecta domus, plura referre