Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. ausa est penates, principi legem dare,
  2. abstrahere nostris coniugem caram toris,
  3. violare quantum licuit incesta manu
  4. et voce dira? debita poena vacat?
Praef.
  1. Poenam dolor constituet in cives tuos?
Ner.
  1. Constituet, aetas nulla quam famae eximat.
Praef.
  1. Tua temperet nos ira, non noster timor.
Ner.
  1. Iram expiabit prima quae meruit meam.
Praef.
  1. Quam poscat ede, nostra ne parcat manus.
Ner.
  1. Caedem sororis poscit et dirum caput.
Praef.
  1. Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.
Ner.
  1. Parere dubitas?
Praef.
  1. Cur meam damnas fidem?
Ner.
  1. Quod parcis hosti.
Praef.
  1. Femina hoc nomen capit?
Ner.
  1. Si scelera cepit.
Praef.
  1. Estne qui sontem arguat?
Ner.
  1. Populi furor.
Praef.
  1. Quis regere dementes valet?
Ner.
  1. Qui concitare potuit.
Praef.
  1. Haud quemquam reor.
Ner.
  1. Mulier, dedit natura cui pronum malo
  2. animum, ad nocendum pectus instruxit dolis.
Praef.
  1. Sed vim negavit,
Ner.
  1. Vt ne inexpugnabilis
  2. esset, sed aegras frangeret vires timor