Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. prohibet praesens exempla dolor:
  2. modo cui patriam reddere cives
  3. aulam et fratris voluere toros,
  4. nunc ad poenam letumque trahi
  5. flentem miseram cernere possunt.
  6. bene paupertas humili tecto
  7. contenta latet:
  8. quatiunt altas saepe procellae
  9. aut evertit Fortuna domos.
Oct.
  1. Quo me trahitis quodve tyrannus
  2. aut exilium regina iubet,
  3. si mihi vitam fracta remittit
  4. tot iam nostris et victa malis?
  5. sin caede mea cumulare parat
  6. luctus nostros, invidet etiam
  7. cur in patria mihi saeva mori?
  8. sed iam spes est nulla salutis:
  9. fratris cerno miseranda ratem.
  10. hac en cuius vecta carina
  11. quondam genetrix, nunc et thalamis