Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. ignes ruinae noxium populum premant
  2. turpisque egestas, saeva cum luctu fames.
  3. exultat ingens saeculi nostri bonis
  4. corrupta turba nec capit clementiam
  5. ingrata nostram ferre nec pacem potest,
  6. sed inquieta rapitur hinc audacia,
  7. hinc temeritate fertur in praeceps sua:
  8. malis domanda est et gravi semper iugo
  9. premenda, ne quid simile temptare audeat
  10. contraque sanctos coniugis vultus meae
  11. attollere oculos: fracta per poenas metu
  12. parere discet principis nutu sui.
  13. sed adesse cerno rara quem pietas virum
  14. fidesque castris nota praeposuit meis.
Praefectus Nero
  1. Populi furorem caede paucorum, diu
  2. qui restiterunt temere, compressum affero.
Ner.
  1. Et hoc sat est? sic miles audisti ducem?
  2. compressit! haec vindicta debetur mihi?
Praef.
  1. Cecidere motus impio ferro duces.
Ner.
  1. Quid illa turba, petere quae flammis meos