Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. facilisque regi:
  2. ille ferocem iussit Achillem
  3. pulsare lyram,
  4. fregit Danaos, fregit Atridem,
  5. regna evertit Priami, claras
  6. diruit urbes:
  7. et nunc animus quid ferat horret
  8. vis immitis violenta dei.
Nero
  1. O lenta nimium militis nostri manus
  2. et ira patiens post nefas tantum mea,
  3. quod non cruor civilis accensas faces
  4. extinguit in nos, caede nec populi madet
  5. funerea Roma quae viros tales tulit.
  6. at illa. cui me civium subicit furor,
  7. suspecta coniunx et soror semper mihi,
  8. tandem dolori spiritum reddat meo
  9. iramque nostram sanguine extinguat suo.
  10. admissa sed iam morte puniri parum est:
  11. graviora meruit impium plebis scelus:
  12. mox tecta flammis" concitant urbis meis,