Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. quaecumque claro marmore effigies stetit
  2. aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens,
  3. afflicta vulgi manibus et saevo iacet
  4. eversa ferro; membra per partes trahunt
  5. deducta laqueis, obruunt turpi diu
  6. calcata caeno, verba conveniunt feris
  7. immixta factis quae timor reticet meus.
  8. sepire flammis principis sedem parant,
  9. populi nisi irae coniugem reddat novam,
  10. reddat penates Claudiae victus suos.
  11. ut noscat ipse civium motus, mea
  12. voce haud morabor iussa praefecti exequi.
Chor.
  1. Quid fera frustra bella movetis?
  2. invicta gerit tela Cupido:
  3. flammis vestros obruet ignes
  4. quis extinxit fulmina saepe
  5. captumque Iovem caelo traxit.
  6. laeso tristes dabitis poenas
  7. sanguine vestro.
  8. non est patiens fervidus irae