Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. tandem quietem magnus excussit timor;
  2. quatit ossa et artus horridus nostros tremor
  3. pulsatque pectus; continet vocem timor,
  4. quam nunc fides pietasque produxit tua.
  5. heu quid minantur inferum manes mihi
  6. aut quem cruorem coniugis vidi mei?
Nvtr.
  1. Quaecumque mentis agitat intentus vigor,
  2. ea per quietem sacer et arcanus refert
  3. veloxque sensus. coniugem thalamos toros
  4. vidisse te miraris amplexu novi
  5. haerens mariti? sed movent laeto die
  6. pulsata palmis pectora et fusae comae?
  7. Octaviae discidia planxerunt sacros
  8. inter penates fratris et patrium larem.
  9. fax illa, quam secuta es, Augustae manu
  10. praelata clarum nomen invidia tibi
  11. partum ominatur. inferum sedes toros
  12. stabiles futuros spondet aeternae domus.
  13. iugulo quod ensem condidit princeps tuus:
  14. bella haud movebit, pace sed ferrum teget.