Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. defecta sensu. laeta nam postquam dies
  2. 'sideribus atris cessit et nocti polus,
  3. inter Neronis iuncta complexus mei
  4. somno resolvor; nec diu placida frui
  5. quiete licuit. visa nam thalamos meos
  6. celebrare turba est maesta: resolutis comis
  7. matres Latinae flebiles planctus dabant;
  8. inter tubarum saepe terribilem sonum
  9. sparsam cruore coniugis genetrix mei
  10. vultu minaci saeva quatiebat facem,
  11. quam dum sequor coacta praesenti metu,
  12. diducta subito patuit ingenti mihi
  13. tellus hiatu; lata quo praeceps toros
  14. cerno iugales pariter et miror meos,
  15. in quis residi fessa. venientem intuor
  16. comitante turba coniugem quondam meum
  17. natumque; properat petere complexus meos
  18. Crispinus, intermissa, libare oscula:
  19. irrupit intra tecta cum trepidus mea
  20. ensemque iugulo condidit saevum Nero.