Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. recollige animum, recipe laetitiam, precor.
  2. timore pulso redde te thalamis tuis.
Pop.
  1. Delubra et aras petere constitui sacras,
  2. caesis litare victimis numen deum,
  3. ut expientur noctis et somni minae
  4. terrorque in hostes redeat attonitus meos.
  5. tu vota pro me suscipe et precibus piis
  6. superos adora, maneat ut praesens status.
Chorus
  1. Si vera loquax fama Tonantis
  2. furta et gratos narrat amores
  3. (quem modo Ledae pressisse sinum
  4. tectum plumis pennisque ferunt,
  5. modo per fluctus raptam Europen
  6. taurum tergo portasse trucem),
  7. quae regit et nunc deseret astra,
  8. petet amplexus, Poppaea, tuos,
  9. quos et Ledae praeferre potest
  10. et tibi, quondam cui miranti
  11. fulvo, Danae, fluxit in auro.
  12. formam Sparte iactet alumnae