Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. nostris refulsit: Caesari iuncta es tuo
  2. taeda iugali, quem tuus cepit decor
  3. et culpa †Senecae, tradidit vinctum tibi
  4. genetrix Amoris, maximum numen, Venus.
  5. o qualis altos quanta pressisti toros
  6. residens in aula! vidit attonitus tuam
  7. formam senatus, tura cum superis dares
  8. sacrasque grato spargeres aras mero,
  9. velata summum flammeo tenui caput;
  10. et ipse lateri iunctus atque haerens tuo
  11. sublimis inter civium laeta omina
  12. incessit habitu atque ore laetitiam gerens
  13. princeps superbo: talis emersam freto
  14. spumante Peleus coniugem accepit Thetin,
  15. quorum toros celebrasse caelestes ferunt,
  16. pelagique numen omne consensu pari.
  17. quae subita vultus causa mutavit tuos?
  18. quid pallor iste, quid ferant lacrimae doce.
p.421
Pop.
  1. Confusa tristi proximae noctis metu
  2. visuque, nutrix, mente turbata feror,