Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. compressa metu segnisque dolor.
  2. ubi Romani vis est populi,
  3. fregit claros quae saepe duces,
  4. dedit in victae leges patriae,
  5. fasces dignis civibus olim,
  6. iussit bellum pacemque, feras
  7. gentes domuit,
  8. captos reges carcere clausit?
  9. gravis en oculis undique nostris
  10. iam Poppaeae fulget imago,
  11. iuncta Neroni!
  12. affligat humo violenta manus
  13. similes nimium vultus dominae
  14. ipsamque toris detrahat altis
  15. petat infestis mox et flammis
  16. telisque feris principis aulam.
Nutrix Poppaea
  1. Quo trepida gressum coniugis thalamis tui
  2. effers, alumna, quidve secretum petis
  3. turbata vultu? cur genae fletu madent?
  4. certe petitus precibus et votis dies