Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. coniugis ora,
  2. non invisos intrare mihi
  3. thalamos famulae;
  4. soror Augusti, non uxor ero.
  5. absint tantum tristes poenae
  6. letique metus.
  7. scelerum diri, miseranda, viri
  8. potes hoc demens sperare memor?
  9. hos ad thalamos servata diu
  10. victima tandem funesta cades.
  11. sed quid patrios saepe penates
  12. respicis udis confusa genis?
  13. propera tectis efferre gradus,
  14. linque cruentam principis aulam.
Chor.
  1. En illuxit suspecta diu,
  2. fama totiens iactata dies:
  3. cessit thalamis Claudia diri
  4. pulsa Neronis,
  5. quos iam victrix Poppaea tenet,
  6. cessat pietas dum nostra gravi