Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.

verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.

verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.

quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam

v7-9 p.444
illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.

nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, [*]( notabiles, Lochmann: nobiles, MSS. ) ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.