Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:

consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.

praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ),

v7-9 p.440
adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.

partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.

Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata κατ᾽ ἐναντίωσιν, [*](κατ᾽ ἐναντίωσιν.Kayser : ΚΑΤΑΙΤΙΑΞΙϜ, A : ΚΑΤΑΙΚΚΤΙΑΞΙΝ, B. ) μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet. quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adiicit et sententiam.

invenio , qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις. sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.

v7-9 p.442