Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.

est figura et in numero,

v7-9 p.446
vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso,
  1. qui[*]( qui, Politianus: cui, MSS. of Quintilian and Virgil. ) non risere parentes,
  2. nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est;
Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.

* satura est

  1. sed nostrum istud vivere triste
  2. aspexi ,
cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio,
  1. magnum dat ferre talentum,
tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.

interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc

  1. virus est vitium fugere:
aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est
v7-9 p.448
fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus [*]( scitus Sthenelus, vulgo: sciusticus, B: scius cus, A: sciens scitus, cod. monac .: suus scenalus, cod. arqentor . ) pugnandi.

transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status:

  1. hoc Ithacus velit;
et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.

haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.