Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi.

unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed

v7-9 p.412
earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant.

quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.

faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare [*]( iterare, Halm : sperare, B: separare A (m.2). ) quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.

est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? quamquam enim de matrimonio queritur Dido,

v7-9 p.414
tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur;
  1. O, dixit, felicem coniuge matrem
Huic vel confinis vel eadem est,

qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.