Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat. Ἀποσιώπησις,

quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut.

  1. quos ego—sed motos praestat componere fluctus;
vel sollicitudinis et quasi religionis: an huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium — non audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.

vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars

v7-9 p.408
causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.

nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.

est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? [*]( ne multa, Cicero . ) ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium:

  1. at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula
  2. hinc est abrepta, eduxit mater pro sua,
  3. soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.

sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius

v7-9 p.410
asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.