Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio [*]( si relatio, A (si r by 2nd hand ): si elatio, B. ) sit recta, delectat.

ex his, quod est primum, frequens in scholis est. nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod

v7-9 p.416
in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.

vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.

ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae. non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quae patri placuit;

aut, quod est multo ineptius,

v7-9 p.418
compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu , pater, nescis?

res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.