Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur. admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.

quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam [*]( quanquam, Spalding : quam cum, A: cum, B. ) alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema. incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.

simplex est sic rogare,

  1. sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?
Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia
v7-9 p.378
adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus.

quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia. interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo?