Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam, quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium,

  1. heu quae me tellus, inquit, quae me aequora possunt
  2. accipere ?
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne ? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus.

totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit:

  1. et quisquam numen Iunonis adoret?
v7-9 p.380
et admirationi:
  1. quid non mortalia pectora cogis,
  2. auri sacra fames?

est interim acrius imperandi genus:

  1. non arma expedient totaque ex urbe sequentur?
et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam?

est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: quaero , an occideris hominem; respondetur, latronem ; An fundum occupaveris; respondetur, meum .