Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.

omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?

quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et

v7-9 p.376
effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?

quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.