Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam hoc mihi ostendendum

v7-9 p.270
est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, an vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus?

hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.

quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim. nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.

obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. quid fauces et latera ad ebrietatem? minime sunt otiosa; nam respicientes ad haec possumus aestimare,

v7-9 p.272
quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere [*]( concoquere, Spalding : conquere, B: quod coquere, A. ) non posset illa corporis gladiatoria firmitate. ergo , si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.

sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret.

idem hoc praestant, quae antecesserunt. nam cum Aeolus a lunone rogatus

  1. cavum conversa cuspide montem
  2. impulit in latus, ac venti velut agmine facto
  3. --- ruunt,
apparet, quanta sit futura tempestas.

quid ? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, levia sunt haec in hoc reo. metum virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est. alias , ne securi feriretur, pecuniam dedi: usitatam est.

nonne usus est ratiocinatione, [*]( ratiocinatione, Regius : ratione, MSS. ) qua colligerent

v7-9 p.274
audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.