Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? ita , cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere.

fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso:

  1. quo pulchrior alter
  2. non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic
v7-9 p.266
deinde aliquid superpositum.

tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod non est plus maximo, sed quo nihil maius est; matrem tuam cecidisti. quid dicam amplius? matrem tuam cecidisti. nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri.

crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum. singula incrementum habent. per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum vel si non magister equitum.

sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur; hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu. verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem, incrementum ex minoribus petit. augendo enim, quod est infra

v7-9 p.268
necesse est extollat id quod supra positum est: ut idem atque in eodem loco,

si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? in coetu vero populi Romani—. Et in Catilinam: servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem.

interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus? siquidem ilia, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum.

nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. illic enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius. est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia. repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum.