Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes.

verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.

nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam

v7-9 p.276
obvia voluntate non posset.

quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. nam quod illud corpus mente concipiam, cuius

  1. trunca manum pinus regit?
Quid?

cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea

  1. cursu palantes Troas agebat?
Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres? conchyliata peristromata et Cn. Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.

est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior.

v7-9 p.278
potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. nam , etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:

quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas? quid optabas ? Simile est hoc figurae, quam συναθροισμόν vocant; sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor Sextius. 28 Eadem fere est ratio minuendi. nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur. quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.

scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem

v7-9 p.280
valet; sed quia excedit [*]( excedit, B: excidit, A. ) hoc nomen in tropos, differenda est. quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, quae constat non propriis sed translatis . [*](Halm brackets quae translatis as a gloss. the sense is unsatisfactory, but no satisfactory correction seems possible. ) Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.