Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit

v4-6 p.182
et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius.

verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis [*]( testimoniis added by Ialm, some such word having been omitted by the MSS. ) aut testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit. quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.

reliquae interrogandi sunt partes. qua in re primum est nosse testem. nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.

probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. in causa, sicut accusatori praecepimus,

v4-6 p.184
patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.

eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest; in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat.

illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet,

etiam ratione perducet. extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in

v4-6 p.186
mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta,