Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. respondebit enim, quae nocere causae non

v4-6 p.178
arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. nam ,

ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.

id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat; quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset.

at si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur animum eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.

sed , quia nonnunquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant,

v4-6 p.180
est actoris [*]( actoris, Regius ; oratoris, MSS. ) suspectum testem, dum prodest, dimittere.

patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid dixerit.

itaque , quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit incessere.