Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.

illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur. saepe inter se collidi solent inde testatio hinc testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.

saepe inter testes et argumenta quaesitum est. inde scientiam

v4-6 p.188
in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere.

communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur. aliquando utrinque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.

his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.

aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam

v4-6 p.190
emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. nec tantum praestari hoc genus potenter,

sed etiam, ubi non est, desiderari solet: pecuniam dedisti; quis numeravit? ubi? unde? venenum arguis; ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit. haec de inartificialibus quam brevissime potui.