Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit. accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate; quae patrono tantum neganda sunt. ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt; bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. quanquam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare vulnera, facilius.

plurimum autem refert, et quid proposuerit [*](proposuerit, Meiter: profucrit, AB.) adversarius et quomodo. primum igitur intuendum est, id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum; extra haec in iudiciis fere nihil est.