Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.

adfectus plerumque haec pars mitiores habet. non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. primum , quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset,

v4-6 p.312
deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat. quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio; hinc mille flexus et artes desiderantur.